Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: et occidit pingues eorum. sic habet et in Hebraeo, hoc est \'bamasmnehem\', quod Aquila interpretatus est ἐν λιπαροῖς αὐτῶν, Symmachus τοὺς λιπαρωτάτους αὐτῶν, Septuaginta et Theodotion et Quinta ἐν τοῖς πίοσιν αὐτῶν. quod quidam non intellegentes pro πίοσιν putauerunt scriptum πλείοσιν.

in eodem: dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei. et in Hebraeo ita scriptum est: \'icazbulo\', et omnes uoce simili transtulerunt: ἐψεύσαντο αὐτῷ, id est \'mentiti sunt ei\'. quis autem uoluerit pro \'ei\' ponere \'eum\' et uitiare exemplaria, non est mei iudicii.