Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Septuagesimo septimo: et narrabunt filiis suis. pro quo in Graeco habet ἀναγγελοῦσι, quod est \'adnuntiabunt\'. sed sciendum, quod in Hebraeo \'iasaphpheru\' scriptum est, quod Aquila et Symmachus narrabunt transtulerunt.

in eodem: et occidit pingues eorum. sic habet et in Hebraeo, hoc est \'bamasmnehem\', quod Aquila interpretatus est ἐν λιπαροῖς αὐτῶν, Symmachus τοὺς λιπαρωτάτους αὐτῶν, Septuaginta et Theodotion et Quinta ἐν τοῖς πίοσιν αὐτῶν. quod quidam non intellegentes pro πίοσιν putauerunt scriptum πλείοσιν.

in eodem: dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei. et in Hebraeo ita scriptum est: \'icazbulo\', et omnes uoce simili transtulerunt: ἐψεύσαντο αὐτῷ, id est \'mentiti sunt ei\'. quis autem uoluerit pro \'ei\' ponere \'eum\' et uitiare exemplaria, non est mei iudicii.

in eodem: et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos. dicitis, quod \'eos\' in Graeco non habeat, quod et uerum est; sed nos, ne sententia pendeat, Latinum sermonem sua proprietate conpleuimus. si quis autem putat διαϕϑεϱεῖ non \'perditionem\' sonare, sed \'corruptionem\', recordetur illius tituli, in quo scribitur: τέλος μὴ διαϕϑείϱης, hoc est: in finem ne disperdas et non, ut plerique κακοζήλως [*]( 2 *Ps. 76, 9 4 Ps. 77, 6 7 Ps. 77, 31 12 Ps. 77, 36 17 Ps. 77, 38 22 Ps. 56,1. 57, 1. 58,1 etc. ) [*](1 generatione r 2 consumauit AQ 3 habetur Qp.c.m2 interpreteo 4in.oLXX-oVII.psalmo o deo.LXX-oVII.O 5habeturin grecop AIIArrE- AOYCIN Q3; add. scriptum est (eras.) p 6iasaphpheriiO iisarepheru p quod] sed p 8 et om\' 0 9 bamas mihi nehem Q basamin nechem p bamasoinehem 0 bamas minehem 0 10 Symm.-αὐτωvom̃. Qn Sept.—11 avzwv om. 3 11 quinta editio 0 12 πι̇οσιv] ΙΙΛΙΟCIN Q 1IA(E infra lin. m2)IOOIN 3 pyosin 0; add.I AYTON p πλει̇οσιv]ΙΙΛΟCIN Q IIAIOOIN p IIOOIN P& NNOCINA PEO-I SYN 0 dil.-suo om. 0 13 eum s.l.m2Q, om. AP ei] eum r 14 ita om. p itazbulo P icazabulo p ISAXBVLO 0 ichazbulo g 18 disperderet 0 perdet.8 alt. eos] eop 19nosom. 0 neom. ro 20 sua propr. om. p 21 sed corr. sonare 0I corr.] eruditionem ex pepitionem A 22 media feres 0 MTI Qp.c.m2o ME eet.I 23 KAKOZAWC ΡϨ pr KKOZAWC Αα.c.m2KAKOEEAWC o kakoxaos 0 KAllO-I ZEACOC Ap.c.m2, om. Q® )

273
interpretantur, ne corrumpas.

in eodem: et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem, quem adquisiuit dextera eius. pro quo apud Septuaginta legitur: ogog rovro, o ἐxτήσατοfjdsfyaavvov — et non, ut uos ponitis, o ἐxτι̇σατο —, hoc est: quem adquisiuit dex.tera eius. ergo secundum Hebraicam proprietatem interpretatus est Symmachus: montem, quem adquisiuit dextera eius.

in eodem: et auerterunt se et non seruauerunt pactum, quemadmodum patres eorum. scio, quod \'pactum\' non habeat in-Hebraeo, sed, quando omnes uoce simili transtulerunt ἠσυvϑέτησαv et apud Graecos συvϑήxη \'pactum\' dicitur, ex uno uerbo significatur: non seruauerunt pactum, licet Septuaginta ἠϑέτησαv posuerint. in eodem: in terra, quam fundauit in saecula. pro quo scriptum inuenisse uos dicitis: in terra fundauit eam in saecula. in Hebraeo ita scriptum est, ut uertit et Symmachus: sigtrjv rijv, η̒̀̀v ἐϑεμελι̇ωσεv sigtov alÕJva. si autem non de terra dicitur, quod fundata sit, sed de alia, quae fundata uideatur in terra, probent ex prioribus et sequentibus, quis sensus sit, ut nescio quid, quod non dicitur, fundatum uideatur in terra. sin autem sanctificium in terra fundatum putant, debuit scribi: in terra fundauit illud in saecula.

in eodem: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. non habet iv tfj avvsast, ut scribitis, numero singulari, sed svtaigσυvέσεσιv, quod \'intellegentias\' sonat, sicut habetur et in Hebraeo \'bathabunoth\', quod est \'intellectibus\'.