Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: contribulasti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis. sic lectionis ordo sequitur, ut in priori uersu \'tu\' non habeat, sed in secundo, et \'aquae\' plurali numero scribantur, non singulari, sicut et Aquila uerbum Hebraicum \'ammaim TOJV ύδάτωv, id est aquarum, interpretatus est.

in eodem: ne obliuiscaris uoces inimicorum tuorum. pro quo in Graeco tcbvιxετω̃vcov, id est \'deprecantium te\\ scriptum dicitis. in Hebraeo \'sorarach\' legitur, quod Aquila \'hostium\' tuorum\', Symmachus \'bellantium contra te, Septuaginta et sexta editio inimicorum tuorum interpretati sunt.

et esti sensus pendens ex superioribus: \'memor esto inproperiorum tuorum, eorum, quae ab insipiente sunt tota die; ne obliuiscaris uoces inimicorum tuorum, id est uoces, quae te blasphemant tibique in populo tuo detrahunt\'. unde sequitur: superbia eorum, qui teoderunt, ascendit semper, id est: \'dum tu differs poenas, illi proficiunt in blasphemiis\'.

Septuagesimo quarto: narrabimus mirabilia tua. pro quo male apud Graecos legitur: narrabo omnia mirabilia tua. [*]( 7 Ps. 73, 13-14 13 Ps. 73,23 14.15.16 *Ps. 73, 23 18 Ps. 73,22-23 22 Ps. 73,23 25 Ps. 74,2 26 *Ps. 74,2. ) [*]( 1 succendimus scripsi succendamus codd. ex quo perspicuum est sic psallendum, ut nos interpretati sumus p, om. cet. 2 quid ex quod p quod AP in hebraica 0 3 LXX interpretes p 6 no] nec p .9 sic] sic et Q 10 et aquae 0 itaque cet. 11 ammaim g ammichim (animichim 0) codd. 14 IKETON (super IKE m2 AEH A) APpO 15 Hebraeo autem g SORAR(inras.)ACH 0 sorarath Agro, P(exsorath) sorarad p sararath Q 18 ex]in 0 19 qui Aro, Pa.c. 20 uoces inim. t., id est uoces ne obl. s 21 qui Qa.c.p 23 tu 0 0 ex te Pg 24defersAftra.c., Qn defres Pa.c. difers rp.c. 25in LXX IIII. 0 0 psalmo o de LXX-IIII. 0 26 narrabimus pa.c.m2 omnia s.l.m2p )

271

Septuagesimo quinto: omnes uiri diuitiarum manibus suis. et non, ut uos a nescio quo deprauatum legitis: in manibus suis. in eodem: terribili et ei, qui aufert [*](z) spiritus principum. dicitis, quod \'ei\' non sit scriptum in Graeco; uerum est, sed, nisi apposuerimus \'ei\', Latinus sermo non resonat. neque enim possumus recte dicere: \'terribili et qui aufert spiritus principum\'.