Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: regnaterrae, cantate deo, psallite domino. et dicitis hoc in isto uersiculo non esse scriptum: psallite domino, quoniam statim sequatur: diapsalma. psallite deo, qui ascendit super caelum caeli ad orientem, cum iste uersiculus magis habere debeat iuxta Hebraicam ueritatem: cantate deo, psallite e domino, et illud, quod sequitur in principio uersus alterius, psallite deo non sit in libris authenticis, sed obelo praenotatum. ergo et uos legite magis ea, quae uera sunt, ne, dum additum suscipitis, quod a propheta scriptum est, relinquatis.