Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: sacrificium laudis honorificabit me. pro quo in Graeco scribitur: δόξάσει με, id est glorificabit me, de quo et supra diximus. in euangelio in eo loco, ubi in Graeco legimus: πάτεϱ, δόξασον με τῇ δόξῃ, ἧ εἶχον παρὰ σοὶ πρὸ τοῦ τὸν κόσμον γενέσθαι, in Latino legitur: pater, clarifica me. noluimus ergo inmutare, quod ab antiquis legebatur, quia idem sensus erat.

Quinquagesimo quarto: expectabam eum, qui saluum me fecit. et dicitis uos inuenisse in Graeco: e x pectabam deum, quod additum est.