Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quadragesimo nono: sedens aduersus fratrem tuum loquebaris. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ κατελάλεις, et putatis non bene uersum, quia diximus: aduersus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere: \'aduersus fratrem tuum detrahebas\'; quod uitiosum esse et in nostra lingua non stare etiam stultis patet. nec ignoramus, quod καταλαλιὰ dicatur \'detractio\'; quam si uoluerimus ponere, non possumus dicere: \'aduersus fratrem tuum detrahebas\', sed: \'de fratre tuo detrahebas\'.