Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Prima de quinto psalmo quaestio fuit: neque habitabit iuxta te malignus. pro quo habetur in Graeco: οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς siue πονηρευόμενος, ut uulgata editio continet. et miramini, cur παροικίαν, id est \'incolatum\', Latinus interpres non uerterit, sed pro hoc posuerit \'habitationem\', quae Graece dicitur κατοικία.

quod quidem in alio loco fecisse conuincitur: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. et in quarto decimo psalmo rursum pro incolatu habitationem posuit: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? et sciendum, quod, si uoluerimus dicere: \'domine, quis incolet tabernaculum tuum?\' uel illud de quinto: [*]( 17 Ps. 5, 5 (6) 23 Ps. 119,5 25 Ps. 14,1 27 cf. Ps. 14,1 ) [*]( 2 traditA reddidit ftproO a eras. B, om. QO fort. recte uobis] duobus 0 3 me] ne AB, Pa.c. faenore Q fenoreOB foenore cet- 5 estint. ex.] cum int. ex. estO 7etom. Qpro 9 KOINONo lOcomm. istahocestp editio OB dictio cet. quae—13ipsaestom.Q et]inp llinterestom.o inter]inp KOINONo 13 ipsa est editio 0 14 editorum A 15 translatione seruatur Qp.c. translatione reseruaturO 16 et om. p hebreorum ab 0 ueritate o disc .]hicdesinUB 18 te om. p ου̉τε]OY AQϨ,o(O eras.) 19IITAPOIKEI p IIONHPEYO- MENOG sine IIONHPOG o ποvηϱόζ sine om. B 20 etmir.-21 uert. om. codd. praet. p 21 uerteret p pro] pp 0 habitationegro 22 dicitur ona.0 24decimo quarto 0 25 habitabat P 26 si otn. A dicere: domine] dne dne quis habitabit uel Qa c.m2 27 de PQp.c.m2, Qp e cet. )

250
neque incolat iuxta te malignus\', perdes εὐφωνίαν et, dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus; et hanc esse regulam boni interpretis, ut ἰδιώματα linguae alterius suae linguae exprimat proprietate.

quod et Tullium in Protagora Platonis et in Οἰκονομικῷ Xenofontis et in Demosthenis contra Aeschinen oratione fecisse conuincimus et Plautum, Terentium Caeciliumque, eruditissimos uiros, in Graecis comoediis transferendis. nec ex eo quis Latinam linguam angustissimam putet, quod non possit uerbum transferre de uerbo, cum etiam Graeci pleraque nostra circuitu transferant et uerba Hebraica non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere.