Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in ipso: sicut audiuimus, sic uidimus. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: sic et uidimus, quod superfluum est; legitur enim in Hebraeo \'chen rainu\', quod interpretatur οὕτως εἴδομεν, hoc est sic uidimus.

in eodem: suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi tui. pro eo, quod nos de Hebraico et de septuaginta 1 interpretibus uertimus templi tui, in Graeco legisse uos dicitis\' populi tui, quod superfluum est. in Hebraico scriptum est \'echalach\', id est τοῦ ναοῦ σου, hoc est \'templi tui\', et non \'ammach\', quod \'populum tuum\' significat.

Quadragesimo octauo: homo, cum in honore esset. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: et homo, in honore cum esset.. sed sciendum, quod iste uersiculus bis in hoc psalmo sit et in priori additam habeat \'et\' coniunctionem, in fine non 2.habeat.