Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: exprobrauerunt mihi, qui tribulant me. pro quo uos inuenisse dixistis: οἱ ἐχθροί μου, id est \'inimici mei\', cum et apud Septuaginta scriptum sit: οἱ θλίβοντες et apud Hebraeos \'sorarai\', id est \'hostes mei.

in eodem: spera in deum, quoniam adhuc confitebor illi. et dicitis \'adhuc\' in Graeco non inueniri. quod sub asterisco additum est; ita enim et in Hebraeo scriptum repperimus \'chi od\', quod significatur ὅτι ἔτι Latineque dicitur \'quoniam adhuc\'. hoc ipsum etiam in quadragesimo secundo intellegendum.

Quadragesimo tertio: et non egredieris uirtutibus nostris. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: et non egredieris, deus. sed superfluum est.