Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tricesimo nono: et legem tuam in medio cordis m e i. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: in medio uentris m e i, quod et in Hebraeo scriptum est \'batthoch meai\'. sed propter euphoniam apud Latinos \'in corde\' translatum est; et tamen non debemus subtrahere, quod uerum est.

in eodem: domine, in adiutorium meum respice. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: σπευ̃σοv, id est \'festina\'. sed apud Septuaginta πϱόσσχες, id est \'respice\', scriptum est.