Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeritis a me rem magni operis et maioris inuidiae, in qua scribentis non ingenium, sed eruditio conprobetur, ut, dum ipse cupio iudicare, de ceteris, iudicandum me omnibus praebeam et in opere Psalterii iuxta digestionem schedulae uestrae, ubicumque inter Latinos Graecosque contentio est, quid magis Hebraeis conueniat, significem.

in quo illud breuiter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariensis Eusebius omnesque Graeciae tractatores κοινά — id est communem - appellant atque uulgatam et a plerisque nunc Λουκιάνειος dicitur, aliam septuaginta interpretum, quae et in ἑξαπλοῖς codicibus repperitur et a nobis in Latinum sermonem fideliter uersa est et Hierosolymae atque in orientis ecclesiis decantatur. super qua re et sanctus filius meus Auitus 25 [*](4 *Esai. 2,4 7 *Esai. 11,6-7 ) [*]( 1 capulum QO B, rp. c.m2 digitis tractando sagittis 0 3 uat. ysaiae o hesaye B isaiae QO 5 assument 0 sumet g 6 ultra] amplius.Ϩ 7 que om. g pasciturJ.,Pa.e.p,ra.c.m2o srequiescitA, Pa.c.ra.c.m2o 10 ducit A,Pa.c.$, ra.c.m2o 11 erunt om. 0 12 pal.com. 3 comedunto 14 quae(e B)ris APQft, Ba.c.m2 15 scribitis 0 16de cet. iudicare p 17 psalteri A schedolae Pa.c.g schidolae r scedulae Qp.r.p, OB(-le) scedolae A scydolae o nostrae p 1sintentio 0 19 qua 0 20 origenis A, Pa.c.Qtfpro 21KOINH (Hin. ras.m2)$ koyne 0 xοιvήvς commune APgr 22 et] add. quae in mg. m2 P Λοvxιάvειοζ scripsi Aovxiavdg g lucianios (-nius Q-nos 0) codd. 23 quae et in] et quae in 0 quae in g ESAIIOIC ra.c. EZAHAOIC (in mg. m2 exaplois) B EZIIAOIC A EalTAOICP exaplois 0 24 hiero(u ro)solimae QQpro ierosolymae 0 iheroso- lime B 25 decantantur p supra 0 sanctus om. p; add. IQ i. c., r (cf. p. 289,4, ne lacunam suspiceris) )

249
saepe quaesierat et, quia se occasio fratris nostri Firmi presbyteri de-\' dit, qui mihi uestram epistulam tradidit a uobis, scribens in commune respondeo et me magno amicitiae libero faenore, quod, quanto magis soluimus, plus debemus.

sicut autemm nouo testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur et est inter exemplaria uarietas, recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo nouum scriptum est instrumentum, ita et in ueteri testamento, si quando inter Graecos Latinosque diuersitas est, ad Hebraicam confugimus ueritatem, ut, quicquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in riuulis.

κοινὴ autem ista, hoc est communis, editio ipsa est, quae et Septuaginta. sed hoc interest inter utramque, quod pro locis et temporibus et pro uoluntate, scriptorum uetus corrupta editio est, ea autem, quae habetur in ἑξαπλοῖς et quam nos uertimus, ipsa est, quae in eruditorum libris incorrupta et inmaculata septuaginta interpretum translatio reseruatur. quicquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet.