Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tricesimo primo: nec est in spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: svτω̨̃ στόματιavtov, id est in ore eius dolus, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum in spiritu eius habet, quod Hebraice dicitur\'brucho\'. sin autem esset in ore eius, scriberetur \'baffio\'. in eodem: conuersus sum in aerumna mea. in [*]( 2. ) Graeco mea non esse suggeritis, quod ex Hebraico et de translatione Theodotionis sub asterisco additum est, et in Hebraeo legitur \'lasaddi\'. \'lasaddi\' * * * .