Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod autem iuras te aduersum me librum non scripsisse neque Romam misisse, quem non scripseris, sed, si forte aliqua in tuis scriptis repperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te laesum, sed a te scriptum, quod tibi rectum uidebatur, quaeso, ut [*]( 9 cf. Liuius XXII c. 12-18 11 Verg. Buc. IX 51-54 17 cf. II Reg. 19, 31-39 20 cf. epist. CI 2 ) [*]( 1 mitte-tua om. $ tuam W subscripta FC at C lactitantem D 2 cellulam $,FLWa.e. lacesc. LD, Ma.c.m2 lascesc. WG sin ex si B autem del. m2M uel ost. uel ex. W et 3codd. Goldb. uel ex. uel ostendere cet. uel ex. uel ost. g 3 quaeres F quae C 4 esse om. D audiant LMa.c. 5 iugo C 6 dicere F nunc autem D 7 sursusFa.c.m2 effectoLC, FMa.r. effecato $ 8 nae si Bne sine β nam si l nisi FLDMC ad scrib. freq. W et 3 codd. Goldb. freq. ad rescrib. B freq. ad scrib.cet. recordarer FL, Mp.c.m2 9 insultantem (ins inras.) B 10 fregit W 13 me om. W 14tota F,LMa.r. uox] nos ^3 15 meriiam CIB meri miam (= misericordiam) D 16fugitipsa g 17 et om. FL loquor D Berzelli (3 codd. Goldb.)] uerzelli W berzellas L beracellasF berzellay (y m2) M ber- zellai cei. ille W,Mp.c.m2, om. cet. galaatides $ galadite**Ma.c.m2 galaditites L, F (ex-cites m2) galaditides Dl galadatsites C gala(add. a s.i.wi2)zitides B 1somnesC deligans$diligens W 19 app. non] nec app. g oblitajP 20 aduersus tyB non] nec gnostriFL conscripsisse B 21 in tuis aliqua Cl 23 ut] tu C )

245
: me patienter audias. non scripsisti librum. et quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt ? cur habet Italia, quod tu non scripsisti? qua ratione poscis, ut rescribam ad ea, quae scripsisse te denegas ? nec tam hebes sum, ut, si diuersa senseris, me laesum putem.

sed, si mea com minus dicta reprehendas et rationem scriptorum expetas et, quae scripserim, emendare conpellas et ad παλιvωδιαav prouoces et oculos mihi reddas, in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura uiolantur. ne uideamur certare pueriliter et fautoribus inuicem uel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi, haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio nec quicquam in mea mente retinere, quod distet a labiis.

non enim conuenit, ut ab adulescentia usque ad hanc aetatem m monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam et eum episcopum, quem ante coepi amare quam nosse, qui me primus ad amicitias prouocauit, quem post me orientem in scripturarum eruditione laetatus sum. igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea, quae non scripsisti, aut, si tuus est, ingenue confitere, ut, si in defensione mei aliqua scripsero, in te culpa sit, qui prouocasti, non in me, qui respondere conpulsus sum.