Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

utrum autem illi inperitia an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant ? quid plura ? coactus est homo uelut mendositatem corrigere uolens post magnum periculum non remanere sine plebe. unde etiam nobis uidetur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse et uide, hoc quale sit in eis litteris, quae non possunt conlatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.

Proinde non paruas deo gratias agimus de opere tuo, quod euangelium ex Graeco interpretatus es, quia — et paene in omnibus — nulla offensio est, cum scripturam Graecam contulerimus. unde, si quisquam ueteri falsitati contentiosus fauerit, prolatis conlatisque codicibus uel docetur facillime uel refellitur. et si quaedam rarissime merito mouent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui uicem laudis referre non sufficit?