Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quia ergo duas iam epistulas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere uolui credens eas non peruenisse. quodsi et peruenerunt ac fortasse tuae potius ad me peruenire minime potuerunt, ea ipsa scripta, quae iam misisti, iterum mitte, si forte seruata sunt; sin minus, rursus dicta, quod legam, dum tamen his respondere ne graueris, quod iam diu est, ut expecto.

primas etiam, quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaueram mittendas per quendam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus iam ex hac uita migrauit nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo, dum proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus ac deinde breui defunctus est, etiam nunc mittere uolui, ut scias, in tua conloquia quam olim inardescam et quam uim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime et in domini membris honorande.