Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum dignationi tuae epistulam miseram promptum reddens salutationis officium, quam tibi arbitror redditam. nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum obsecro primum, ut memineris mei, dein, ut baiulum litterarum habeas commendatum et mihi scias germanissimum et, in quibuscumque necessitas postularit, foueas atque sustentes, non quo aliqua re Christo tribuente indigeat, sed quod bonorum amicitias auidissime expetat et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. cur autem ad occidentem nauigauerit, ipso poteris narrante cognoscere.