Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Docet nos sancti Danihelis historia et trium puerorum uirtus consona adpetere et honorare ieiunia, qui, ut longos sermones breui artem conpendio, in seruitutem libertate mutata, cum captiui debuerint desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes et sim- ! plicem cibum regali mensae praetulerunt. praeceperat quippe rex ■ Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captiuitatis Israhel et de regio semine pueros, in quibus nulla esset macula, pulchros corpore et aptos ad sapientiam perdiscendam introduceret palatium, ut essent in aula regis discerentque litteras ac linguam Chaldaeorum et de reliquiis mensae eius uiuerent atque inde accepta uina potarent. j

eliguntur itaque de tribu Iuda Danihel, Ananias, Azarias, Misahel et genere concordes et fide, quorum nobilitatem dura mutauerat seruitus. e quibus Danihel, sicut scriptura testatur, posuitincorde suo non coin quinari de mensa regis. tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati suscipiunt uiri consilium et adprobant sapientiam simulque eunuchorum principem deprecantes dei opitulante clementia inpetrant, quod desiderant, et m terra captiuitatis seruant generis nobilitatem.

nam tjmentem praepositum, ne aliorum puerorum uultus hilarior capitali se poenae addiceret, ratione et consilio leniunt his uerbis loquentes: tempta pueros tuos diebus decem et detur nobis de [*]( 1 *Ezech. 8, 6 3 Leu. 16, 29 22 *Dan. 1, 8 29 *Dan. 1, 12-13 ) [*]( 3 praelii UV 5 pinguidinem TV 6 coquos g 7 diuersoue U 8 pateris q in ini. cont. J iniuria incontinentiae U 9 quaerantur V 10 danielis TV 11 longum sermonem TV 12 artem om. T, Va.c. explicem uel concludam g debuerant uel-runt ç 13 babyll. Ta.c. babil. V 15 nabugod. T (gexc m2) V filiis captiu. filiis U 17 perdisc. sap. U ut] et g -18 chaldeorum codd. 20 daniel TV annanias T ananyas et V misael V et om. V 21 non mut. s (c/. supra l. 12) 22 daniel TV 25 enuch. T 27 nob. gen. seru. U )

221
seminibus et comedemus et aquam bibemus et appareant in conspectu tuo uultus nostri et uultus puerorum, qui comedunt de mensa regis, et, sicut uideris, ita facies cum seruis tuis. fidebant enim, quod uirtutis desiderium dei clementia sustentatum pulchra et fortia corpora conseruaret et omnem deformitatem fides uinceret et nitorem pulchritudinis nulla macies conmutaret.