Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ad sollemnitatem properemus atque dicamus mihi autem . absit gloriari nisi in cruce Christi. dabit, inquam, dabit laborantibus gaudium et ieiunantibus benedicens loquetur: erunt domui Iuda in gaudiumetlaetitiam etin sollemnitates bonas et laetabimini;ueritatem ac pacem diligite; non est enim omnium sollemnitas, sed domui Iuda, id est ecclesiae Christi.

igitur, quia secundum psalmistam tempus faciendi domino et Paulus scribit: nox praecessit, dies autem adpropinquauit; abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur [*]( 4 *Matth. 26, 17 6 Ps. 83, 2 10 cf. biatth. 22, 11-14 14 *Esai. 65, 20 17 *Esai. 66,18—19 20 *Gal. 6, 14 23 *Zach. 8,19 27 *Ps. 118, 126 28 *Rom. 13, 12-14 ) [*](6 cantare TV tebern. T 7 reper. UV 12 omnia TV pl. aet.]plena prudenti(a)e TV 13 reper. UV 16 sancte Tp.c.m2 que ex quae T 17 audientes V ut congregem U 18 et uenient om. U 20 soll. igitur g 21 Christi] domini V 22 dabit, dabit, inquam g 23 Iudae g 26 domus T Iudae g 27 domine U 28 appropinquabit V )

218
armis lucis, sicut in die honeste ambulemus, non comessationibus et ebrietatibus, non cubilibus et inpudicitiis, non contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis, iustum est cunctos domini timore purgatos dignam sollemnitatem continentiis et ieiuniis redimere castitatem et dormien-\' tem sensum uigili suscitare fide imitarique sapientissimum Danihelem, de quo scribitur: est uir in regno tuo, in quo est spiritus dei, et in diebus patris tui uigilantia et sapientia inuentae sunt in eo.

qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis eius et uenientia contra se peccata subuertunt splendore operum inlustrantes paschae festiuitatem et securitate conscientiae perturbationum iacula neglegentes spe anticipant uictoriam.

qui autem horum imitatores sunt, antequam ineant proelium, desiderio uirtutis palmam occupant triumphorum coronamque, quam uictores lubricae uoluptatis in caelestibus possident, reuelata facie animo contemplantes uociferantur et dicunt: dominus deus fortitudo mea et ponet pedes meos in consummationem super excelsa statuens me, ut uincam in cantico eius.