Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum quia lex neglegentes sui et in errore demersos consiliis optimis ad meliora reuocare festinat quasi norma prauorum operum, eos autem, qui sibi oboediunt, absque praemio esse non patitur neque aeternis angustiis premi, quotquot sanctum pascha celebramus, continentia atque ieiuniis latorem legis amicum nobis esse faciamus et propheta his, qui pascha celebrant, promittente: eris corona decoris in manu domini et diadema regni in manu dei tui, opulentum uirtutum conuiuium requiramus ornantes nos scientia scripturarum quasi sollemnibus [*]( 18 *Hier. 8, 4 29 *Esai. 62, 3 1 ) [*]( 2 mundatum V 6 concinant U — nit g 7 sollicitudo T 8 amatore U 13 congregatione V 15 contagionibus U 16 caelestis (alt. s exp.) U 17malosque TV 18 clamans g 22 non poss.] nemo possit s nisi qui V 23 condemnaritς 24 in errorem ς memore U 27 pasct T (semper) 29 et om. ς )

217
I uestimentis.

sancta laetantibus nobiscum angelis in caelo oscula praeparemus fugantes omnem neglegentiam et rumpentes moram, ut alacri cum discipulis ad saluatorem pergamus incessu dicamusque ei: ubi uis paremus tibi pascha? atque in caelorum cenaculo constituti ac mysticum pascha facientes possimus canere: quam dilecta tabernacula tua, domine uirtutum! ibi enim angelorum repperiemus choros et cum eis festa celebrantes habebimus eos socios mysteriorum dei et exultatione ineffabili gestiemus sapientiae cum illis sacramenta discentes, ubi nulla fraudis deceptio est, ubi, qui uestem non habet nuptialem, conuiuium intrare prohibetur, licet in praesenti saeculo iustum esse se iactet.

omnes sunt ibi senescentis ac prouectae plenaeque aetatis nullusque ibi iuxta prophetam inmaturae sapientiae repperietur: erit enim, inquit, iuuenis centum annorum magnitudine numeri perfectionem eruditionis ostendens. unde, fratres sancti caelestisque uocationis participes, saluatorem per prophetam audiamus clamantem: ueniam congregare omnes gentes et uenient et uidebunt gloriam meam et dimittam super eos signum mundi.