Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec ambigitur, quin in utramque partem, uel faciendi uel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem et oppressis prauis recta nascantur tuncque uirtutum inter se concinat chorus, cum uitiorum in animis fuerit solitudo. sicut enim continentia in corporibus nostris obtinens principatum infirmitates nasci prohibet et amatores sui nec debilitat nec occidit praeteritosque languores in pristinam restituit sanitatem et expellens, quod contra naturam est, reuocat ea, quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento uitae huius ratio conseruetur, sic anima legum iussa conseruans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione secernitur et ex omni parte i sollicita seque circumspiciens nihil ad se introire permittit, quod I contrarium sit praeclaris cogitationibus.

quin potius in templum uersa dei caelesti. iugiter sollemnitate perfruitur habens diuitias obseruantiam legis, quae iacentes suscitat aliosque puniens alios corrigit et semper clamitans: numquid qui cecidit, non resurget aut, qui auersus est, non reuertetur? spem salutis largitur paenitentibus, dum monet, ut prosit, corripit, ut emendet, pudoremque pristinorum iniciens peccatorum facit meliora sectari, quae appetere non possunt, nisi prius conscientiae uulnera condemnarint.

Uerum quia lex neglegentes sui et in errore demersos consiliis optimis ad meliora reuocare festinat quasi norma prauorum operum, eos autem, qui sibi oboediunt, absque praemio esse non patitur neque aeternis angustiis premi, quotquot sanctum pascha celebramus, continentia atque ieiuniis latorem legis amicum nobis esse faciamus et propheta his, qui pascha celebrant, promittente: eris corona decoris in manu domini et diadema regni in manu dei tui, opulentum uirtutum conuiuium requiramus ornantes nos scientia scripturarum quasi sollemnibus [*]( 18 *Hier. 8, 4 29 *Esai. 62, 3 1 ) [*]( 2 mundatum V 6 concinant U — nit g 7 sollicitudo T 8 amatore U 13 congregatione V 15 contagionibus U 16 caelestis (alt. s exp.) U 17malosque TV 18 clamans g 22 non poss.] nemo possit s nisi qui V 23 condemnaritς 24 in errorem ς memore U 27 pasct T (semper) 29 et om. ς )

217
I uestimentis.