Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dicat aliquis hic: \'si tantam habent uitia fortitudinem et tam plurimos blanda persuasione supplantant, quid debent agere, qui peccare se sentientes cupiunt mutare peccata uirtutibus et amore meliorum peiora contemnunt?\' audi ad huiusce modi loquentem Moysen: peccasti? desine, fine peccati priora subuertens et efficacissimo medicamine uitia emendans, cessatione uitiorum.

Idulcis mali uita mlecebras et blandientes corporis uoluptates quasi noxia uenena declina nec per lubricam et mollem deliciarum ingrediaris semitam, quia ieiuniis et continentia sollemnitas adprehenditur et uix laborantes atque sudantes mala bonis possumus inmutare et repugnantes opprimere uoluptates paucique sunt, qui calcatis uitiis tramitem teneant ueritatis, dum malitia innumeris nocendi utitur artibus et uinci non potest, nisi sapientiae desuper fulciamur auxilio clamantis nobis atque dicentis: noli timere, quia tecum sum.

mali interitus est mala ultra non facere, radix uitiorum legis scita contemnere. ut peccata germinat neglegentia, ita sollicitudo uirtutes parit. lex custodita fugat ignominiam, neglecta parturit poenas et, quanto, si despiciatur, seueri iudicis imitatur truculentiam, tanto, si seruetur, clementissimi patris exhibet mansuetudinem. igitur peccati cessatio uirtutis principium est et medicina praeteritorum ac praesentium futurorumque uitiorum legis indefessa meditatio, quae cum possessoris sui habuerit [*]( 9 Ps. 48, 12 14 cf. epist. CXLVII 9; Eccli. 21,1 23 *Gen. 26, 24 ) [*]( 2 ipsum om. U 3 opprimet TV 4 sustollet Tp.c.m.2 5 possid. TVa.c. 10 hic V hoc T, om. U quod s tam plur.] plur. usque adeo g 11 facere U 13 audi ad U audiant (add. de in mg. m2V) TV 14 moisen V 15 efficacissimos U 16 dulces malae uitae TV 20 que om. g 30 et om. g 31 indeffessa V possessores sui (in mg. m2 possesionis sue) V\' )

216
securitatem, cunctis perturbationibus caret. sapientia - quippe in nobis operatur bonum, postquam ei mundum cordis praebuerimus habitaculum et cogitationes in opera uerterimus.

nec ambigitur, quin in utramque partem, uel faciendi uel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem et oppressis prauis recta nascantur tuncque uirtutum inter se concinat chorus, cum uitiorum in animis fuerit solitudo. sicut enim continentia in corporibus nostris obtinens principatum infirmitates nasci prohibet et amatores sui nec debilitat nec occidit praeteritosque languores in pristinam restituit sanitatem et expellens, quod contra naturam est, reuocat ea, quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento uitae huius ratio conseruetur, sic anima legum iussa conseruans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione secernitur et ex omni parte i sollicita seque circumspiciens nihil ad se introire permittit, quod I contrarium sit praeclaris cogitationibus.

quin potius in templum uersa dei caelesti. iugiter sollemnitate perfruitur habens diuitias obseruantiam legis, quae iacentes suscitat aliosque puniens alios corrigit et semper clamitans: numquid qui cecidit, non resurget aut, qui auersus est, non reuertetur? spem salutis largitur paenitentibus, dum monet, ut prosit, corripit, ut emendet, pudoremque pristinorum iniciens peccatorum facit meliora sectari, quae appetere non possunt, nisi prius conscientiae uulnera condemnarint.