Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quae cum ita sint, qui possunt prohibere peccantes et laboris fugainertique silentio dissimulant et crescere patiuntur mala, participes eorum rectissime iudicabuntur, qui auctores scelerum sunt, et neglegentiae poenas luent, dum inrationabile otium sudori ulciscentium praetulerunt. malentes quietem culpabilem quam seueritatem uitia succidentem.

si enim recedamus a uitiis, penitus interibunt et eorum fraudulenta dulcedo siccabitur omnesque impetus uoluptatis quodam, ut ita dicam, languore torpescent, quando mens nostra fuerit uirtutis hospitium. legis recordatio non sinit peccata generari nec ea crescere patitur; cumque futurum tribunal et formidolosum iudicii diem cogitauerit, tam principium quam [*]( 1 uite V 2 pecc. est g eorum om. V 5 concendunt Ua.c.V I 8 ceperint UV 9 peccauer U — uerint TV 10 fine U 12 aut] et non T I 15 pers. si g 18 debach. UV dibacch. Ta.c. 19 sensum ? animo s 23 dissimilant T 25 soluent V 27 uitia succid.] in uicia U 28 omsq; U omnisque Tp.c.V 29 torpescet Tp.c.—scit Ta.c.V 30 sinet V 32 cogitauerint T (n exp.) s tam princ. quam] tum principii diem s )

215
medium finemque peccati prohibebit et amaros illius fluctus atque intumescentes gurgites usque ad ipsum fontem uenasque siccabit.

uirtus lege comitata uitiorum opprimit semina et animum de humilibus ad excelsa sustollit; e contrario uitia, nisi coerceantur, superbiunt et oboedientes sibi ad inferna detrudunt, cumque semel possederint animas, opprimunt eas inlecebris uoluptatum nec sinunt iuxta humani corporis statum in sublime erectumque suspicere, sed instar pecudum ad terrena declinant. de quibus psalmista testatur dicens: uocauerunt nomina sua in terris suis.