Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Itaque huiusce modi rabiem contemnentes diuitias cultum dei et firmissimas possessiones castitatis sanctimoniam requiramus adorantes patris et filii et spiritus sancti unam diuinitatem; resurrectionem mortuorum incorruptibilem et iugiter permanentem esse credentes. neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione firmata est suscitantis incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui.

oremus pro piissimis imperatoribus et obseruatione legis dei ieiuniorum praecepta decoremus, quia uirtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos et sensum in cogitationes uarias fluctuantem de terrenis ad excelsa sublimat nequaquam pulchritudinem corporum, sed conuersationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in caelo angelorum choros et docens splendentium disciplinarum fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus inlatas sustineat plagas et futuram pro his gloriam praestoletur, nequaquam uitiis subiacens, sed interiorem hominem desiderio sui ad aeterna sustollens atque omnes impetus uoluptatis ratione conpescens ut illud cogitet, quod futurus est, et, quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine praeferens carnalibus spiritalia, ut etiam ipsum corpus despiciens et praesentium studia uoluptatum duriorem, sed meliorem uitam inire persuadeat, ut, qui dudum libidini seruiebat, libertate bona seruiat castitati et retractus a praecipitiis mollia ieiuniorum frena suscipiat.