Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si enim illam uitam benedictio sequitur, istam deserit; si ad istam transfertur, in illa non fuisse conuincitur. quodsi et, antequam ruerent necdumque humanis corporibus uestirentur, fuerunt in benedictione et ruentes habentesque corpora rursus benedictae sunt, similis erit iuxta benedictionis condicionem et prior uita et posterior; quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem merentur.

quidquid e duobus uerum esse responderint, uitio subiacebunt nolentes ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. siue enim propter peccata de caelo animae cor-I ruentes instar carceris et catenarum corporibus inligatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eua, masculus et femina, uiuentes in corporibus benedicti sunt — neque enim iuxta deliramenta eorum nudae animae uir et mulier appellantur, sed corpora, quae sexum utrumque distingunt —; siue ante corpora in caelestibus morabantur et beata eis tunc erat dignaque benedictione absque corporibus conuersatio, qua ratione aut, priusquam ruerent, benedictae sunt aut, postquam corruerunt et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae sunt, rursus benedictione donantur ?

neque enim ld ipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus et operibus procul distant, nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta diuidit repugnantia. quomodo autem et iustis multitudo liberorum pro benedictione promittitur propheta dicente: qui minimus est, erit in milia et, qui nouissimus, in gentem magnam?