Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in uolumine suo dicere: gyrans gyrando uadit spiritus et in circulos suos reuertitur spiritus, annuum solis cursum significantem, qui eadem temporum rota in semet reuertitur rediens ad ea, unde profectus fuerat. [*]( 26 *Eccle. 1, 6 ) [*]( 2 ut—faciant] et-faciunt U 3 ordines et circulos suos U ordinem et circulum suum coni. Vall., sed nihil mut.: cder Tag macht in gesetzmaessiger, im Ereislauf der Jahreszeiten stets wiederkehrender Ordnung Anleihen bei der N acht\' 5 pro et om. V 6 et s.l.V, om. T 8 eficitur U, Va.c. 9 pr. dumque] dum TV alt. dumque] at (d T) que TV lapsu TV12 mutuans Vp.c.m2 _ 13 demin. Ta.c. 15 alt. de s.l.V 16 form.] forme re V 18 menstruae siue lunari g 20 et om. V 22 reficiat T, Va.c. 24 equalitatem Va.c. 26 auriamus U girans girando UV 28 spiritu V qui U, om. TV eadem enim s )
Sancta uero caelestisque sollemnitas radios nobis sui splendoris emittens nullis spatiis terminatur; cumque sanctorum certamina et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedent perpetuum gaudium et aeterna festiuitas. unde perfecti uiri animas suas ab omni errorum caligine separantes iam nunc festa decantant:
introeamus portas eius in confessione, atria eius in hymnis saluatoris aduentum laetis uocibus personantes. cum enim in toto orbe regnaret malitia et tenebras humanis oculis daemones offudissent neque posset eis ullus opitulari iuxta illud, quod scriptum est: respexi, et non erat, qui auxilia retur; consideraui, et nullus, qui susciperet, ut finem\' haberet aliquando inpietas et destrueretur idolatriae fraudulentia, uiuens sermo dei nihil de nostra relinquens similitudine absque solo peccato, quod substantiam non habet, nouo modo ad nos uenire dignatus est, ut fieret filius hominis et permaneret dei filius.
natus, quippe ex uirgine hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant, ex operibus uero et signorum magnitudine deus inuisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc uirtutes significabant deum seruilis formae uilitate coopertum. quamquam enim tradiderint eum Iudaei et crucifigendum uocibus inpiis conclamarint interfectione corporis eius deum blasphemantes, immo occisione carnis dominicae serui inpietatis effecti, tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis uirtutis praeberet exemplum, dominus gloriae in ipsa passione monstratus est, inpassibilis diuinitatis permanens maiestate et carne passibilis iuxta beati Petri repertus eloquium.