Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nunc quoque dei uiua sapientia nos ad sanctum prouocat pascha celebrandum omnes cupiens eius esse participes. unde propero ad illud currentes gradu ieiuniis et continentia omnique adflictione corporis pugnantes contra uirtutum industriam uoluptates redigamus ad nihilum fulti saluatoris auxilio et peccata nostra deo, qui sanare potest, simpliciter confitentes uerum conscientiae iudicium formidemus, ut cum Dauid uociferantes atque dicentes: p e ccata adulescentiae meae et ignorantiae ne memineris; secundum misericordiam tuam memor esto mei, terrore ignis aeterni crescentia uitia consumamus, quorum finis est talia ultra non facere et exordium. [*]( 1 illam (m exp.) U et om. eQ(,S 2 uen.] add. te <p eustachium <p; seq. spatium uacuum 20 litt. in e absentiam b 3 recepit QS te et v te exipbb et UQ(,S uniuersaque b suppl. om. b supp(p <)1. te Uc te suppl. f salutant UQL§ \' 4 libros uero b dudum om. Q te scr. % alt. uel s.l. S 5 transm.] add. uale in xpo <p ) [*]( |r T = Parisinus lat. 2172 s. X. ) [*]( IU = Parisinus lat. 16897 s. XlI. ) [*](V = Parisinus lat. 2173 s. XIII. ) [*]( eiusdem ad totius egypti epos epistulapasca.lis-m\' T epla l I I. eiusdem ad eosdem de eodem translata a beato ihoronimo presbitero U eiusdem ad totius egipti epos epla paschalis III- V . ) [*]( 15 *Ps. 24, 7 ) [*]( 10 pasca T 12 uirt. aduersariarum g industria V 14 sanare nos V 16 adulisc. Ta.c. adolesc. cet. ignor. meae V 18 mei esto V; add. ds U consumamus U consumemus g 19 alia TV )

214
salutis praeteritorum obliuio.

sicut enim principium uiae bonae facere iusta, sic exordium cessantium peccatorum eorum impetus cohibere, dum aut ratione frenantur aut metu ad praecipitia non ueniunt. cumque legis fuerit in animo recordatio, ilico fugiunt et cessantes ultra procedere in triumphantium uirtutum castra concedunt paulatimque paenitendo referentes pedem et sapientium iudicium declinantes instar fumi resoluuntur in nihilum.

difficile sanantur mala, quae non statim, ut crescere coeperunt, opprimuntur; facilis est eorum eradicatio, cum, qui dudum peccauerunt, per paenitentiam ad prudentiam conuertuntur et finem peccandi emolumentum inuenerint paenitendi. neque enim possumus opprimere incentiua uitiorum, nisi uirtutes facere coeperimus, aut cessabunt uetera, prius quam nouorum operibus excludantur.

et quomodo, si contra superuenientes uoluptates firmo animo resistamus, praeterita peccata delentur, ita, si perseuerans fuerit praeteritorum obliuio, futura delicta ultra crescere non ualebunt. malorum quippe operatores quasi in dicionem suam redigentes eos, qui possunt prohibere nec prohibent, tota ad peccandum debacchantur insania et silentium in consensum trahentes, quidquid animi libido suggesserit, opere explere nituntur. libertas praesentium uitiorum futura germinat uitia et, si priora neglexeris, fons et seminarium futurorum est.