Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

futurae resurrectionis uirorem in te nobis dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod ceteri adhuc uiuentes praemoriuntur in carne, iustitiae, quod tu adulescentiam in aliena aetate mentiris. et quamquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus, euenire uideamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent, tibi dominus praestat, ut gaudeas.

Doctissimi quique Graecorum, de quibus pro Flacco agens luculente Tullius ait: ingenita leuitas et erudita uanitas, regum suorum uel principum laudes accepta mercede dicebant. hoc ego nunc faciens pretium posco pro laudibus.