Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Igitur consularis pastis cruore luminibus ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet et saeuum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur uirile reticere.

\'Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inuenta supplicia!\' crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato uicinus pedibus ignis [*](6 cf. Ps. 7, 10 etc. 9 cf. Verg. Aen. IX 496 ) [*](1 possit KL,2a.c. sexu fortior suo L sexu (s. l. infirmior uirtute m2) fortior sutl 2 sexu infirmior (infirtior K) uirtute fortior KDsQ,B (in ras. m2) cura ec. in ras. m2 B 2 corpus] add. eius Ds,B s.l.m2 paedore (f ex p m2) K pedore L2,B (p, d, o in ras. m2) faetore Q fetore Ds pos LZDsB 3 uincla Ds oculos K 4 et nolutis K, (pr. t add. m2) B et euolutis ZDs et uolutatis Q et uocatis L 5 testis K testis es cet. 6 cordis et renum B renum et cordis S non] ne LSD me om. K 7 nolg L at] ad Ka.c. aut Ba.c. 9 inuisum Ki.t. inuisu L infirmum 2Ds,B (firmum in ras, m2),Ks.l.m2 infirmum inuisum Q exibere Ba.c. sedj et B 10 praestolor Bp.c., s iugulo Q 11 tantum] om. Q tamen S 12 quisquis] add. sic S 13 sparsis Q lum. cr. LZDs 14 gustato-sanguine B 15 et senas Ds in se autem I carnificia L,Z(s eras.),QB mimtatus S minatua Ds imitatus .cet. 16 praedam KQ conStetur KD quod om. K poterat B 17 rebor (pr. o ex u) 2 18 unum s.l.m22 20 alligato (al eras.) I uicinis 2 ) [*](1* )

4
adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separato, dum conscientiae bono fruitur, uetuit circa se saeuire 2 tormenta. iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur; soluuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere alius confitetur, illa pro eonfitente negat et periclitans ipsa alium uindicat periclitantem.