Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid igitur faciam? quod inplere non possum, negare non audeo. super onerariam nauem rudis uector inponor et [*]( 12 cf. Ioh. 1, 1 ) [*](Ad hanc epistulam recensendam codices adhibiti sunt hi:) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](S — Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D — Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](8 — Casinensis 91 s. X-Xl. ) [*](Q = Duacensis 247 s. XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](2 ad innocentium presbiterum de septies percussa L2, om. presbiterum cet.; Hieronymi nomen exhibent tituli in DsQB 4 rei mir. 2Ds 5 in om. S nostra aetate codd. praeter KB acciderat 2sQ,Ba.c.m2 accederat D 6 ergo Ba.c. et uere et (et pr. eras., et alt. exp.) B 7 sermo hum. S 8 esset KQ est (in ras. m2 B) cet. 9 rubigo codd. praeter K pristina Ba.c.m2 10 diuinis Ds 11 deberi K animam LZ eum(ei Qp.c.)posse KQ posse eum (eiBp.c.m2) cet. 12uerba] uerbo 2Ds uerbum S 14 honorariam D nauim Q ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 1 )

2
homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragori. nunc mihi euanescentibus terris caelum und i que et undique pontus, nunc unda tenebris inhorrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt.

hortaris, ut tumida malo uela suspendam, rudentes explicem, clauum regam. pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, uoluntatem certe flagitare non poteris.