Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tandem ergo ad feminam uindicandam populus armatur. omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod uidit. turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterua glomeratur.

e quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem inmundam perfuso puluere [*]( 5 cf. Dan. 3, 23-27 7 cf. Dan. 6, 16-23 et 14 (= Bel), 30-40 9 cf. Dan. cap. 13 (= Sus.) 20 Verg. Aen. XII 611 ) [*](1 ut in ras. m2 B secari 2 2 condiretur Ds mandaretur L,I (in mg. m2 at conderetur) o om. Ds res in. S 5 huc alt.] 8. I. I, in ras. m2 B 6 edicere K chorum D horum s 7 sarabarum ZDs saraborum L saraballa Q lusit sQ 8 daniolis L,Q a,e.m2, B quam Ds 9 timuerat L,2 (an ex a) nunc] huc sp.r. 10 nobis LDs fidem L.2 (m eras.) omn. sub. mentibus S hominum B 11 spir. sancto S per puerum Q,B (corr.) aaluata B 13 indicem KD (corr.) 15 iudicandam Q,Bp.c m2 16 coetO LDs cetum (m exp.) B 17 coeuntem L,2a.r., Ds quo euntd (— eras.) B coeunte exclamat S paene] penitus Ds,2p.c. uidet Q.Ip.c. m2, Bp.c. turbatus LDs 18 urbis K 19 quem] quendam D,s (corr.) 20 canitiem] saniem K sanie Zp.c. m2 inmunda LDs,Sp.r. perfusa L turbans Km2,2 turpans quin S, )

7
turpans: \'meum,\' inquit, \'o ciues, petitis caput, me illi uicarium datis! si misericordes, si clementes estis, si uultis seruare damnatam, innocens certe perire non debeo.

\' quo fletu uulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum uoluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis uisum est genus, ut paterentur occidi.