De Evangelio

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. plena deo uirgo utero est enixa pudico
  2. effulsitque nouus terris gaudentibus infans.
  3. protinus impleuit totum lux clarior orbem.
  4. desuper astra pios inhiant spectantia uultus,
  5. atque decus tantum iam terris inuidet aether.
  6. at tellus ridens laetatur germine sacro.
  7. spargit humum uiolis alieno tempore quotque
  8. area purpureos submittit caespite flores.
  9. Omnia festa nitent: gaudet mare. nubila. uenti;
  10. solum trepidare metu. te. perfide serpens,
  11. ille dies aegrum uidit pallente ueneno
  12. quassantemque caput et pectora dira terentem,
  13. quod salus e caelo terris. quod tutor adesset,
  14. saluandos populos quaerens a faucibus atris.