De Evangelio
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- Christus hic flos (est). decor (hic) est fonsque perennis.
- hunc postquam uerbo conceptum numinis alti
- plena deo uirgo utero est enixa pudico
- effulsitque nouus terris gaudentibus infans.
- protinus impleuit totum lux clarior orbem.
- desuper astra pios inhiant spectantia uultus,
- atque decus tantum iam terris inuidet aether.
- at tellus ridens laetatur germine sacro.
- spargit humum uiolis alieno tempore quotque
- area purpureos submittit caespite flores.
- Omnia festa nitent: gaudet mare. nubila. uenti;
- solum trepidare metu. te. perfide serpens,
- ille dies aegrum uidit pallente ueneno
- quassantemque caput et pectora dira terentem,
- quod salus e caelo terris. quod tutor adesset,
- saluandos populos quaerens a faucibus atris.
- ereptam plagis plebem. maestoque ululatu
- prosequeris hominum uitam mundique salutes.
- Interea et sidus exortum numinis alti
- apparet caelis et terras lumine complet.