Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

et in eo quidem, quod sub Hiesu omnia in ea gesta sunt, maxima uirtus est prophetiae. in Hiesu enim cognominato absoluta futuri sacramenti ratio monstrata est. namque post multum dei ad Moysen sermonem, cum dictum ei esset, ut omnia secundum speciem, quam in monte uidisset, faceret in terra, Hiesum, qui Auses antea uocitabatur, cognominauit ducem populo ad terram repromissionis pergenti futurum. ad speciem caelestis uisionis iussus Moyses uniuersa disponere illud duci futuro nomen adiecit, quod erat aeterno duci iam in caelestibus praeparatum.

Nam ut hic synagogae princeps, ita ille ecclesiae. ut hic dux promissae terrae optinendae, ita ille dux terrae hereditandae, de qua dominus ait: beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram.