Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Rerum itaque in Cayn gestarum praefigurationem effectorum

fides est consecuta nec secerni possunt a praeformationis exemplo, in quos\' eiusdem reatus est ultio consecuta. uerum etiam in eo, quod dictum est: nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? praeter rei, praesentis effectum futuri quoque species continetur;

deo enim non placent nisi communia et participata et amicata. promissa ergo dei expectans populus per legem, etiamsi. cum praeceptorum obseruantia recte deo offerat, tamen, nisi hanc ipsam dei legem, quae umbra est futurorum, cum gentium congregatione communicet, peccauit.

recte ergo non diuidens crimine detenebitur. Cayn namque inuidens fratri non participauerat sibi conspectae a deo hostiae gratiam et peccator, quia non recte diuideret, constitutus est. quo exemplo probatas deo fidelium ex gentibus hostias nisi, qui sub lege sunt, diuidant, etiam si lege recte utantur, in crimine sunt.

DE LAMECH.