Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Sequuntur primam Christi et ecclesiae praefigurationem gesta Cayn et Abel, duum in se populorum praeformantium [*]( 4 cf. Col. 1, 26 et Eph. 3, 9 6 Eph. 3, 6 8 Phil. 3, 21 13 cl. 1 Thess. 4,16 17 cf. Gal. 3, 28 et Col. 3,11 ) [*]( 2 illic J ...... rrunt A; perieruni circiter 12 litt., Gam adhuc leyere potuit: illic enim omnia concurrunt 3 ez operibus I .... deperit (perienmt litt. circiter 9) A ex op. (suis nullum) deperit uel ex op. (nil enI) deperit Fed ex op.... i ... a deperit Gam (qui add.: suis\' uix legitur et de u. sequenti litterae incertissimae tantum supersunt) ex op. suis amouente quod deperit Pit ex op. suis enim n deperit Lin cui (litl. cu ualde extenuatae sunl) A, om. Oam Pit Lin 5 ab scS sQ A domino Gam 6 concorporales Lin corporales A 9 corporis Gam 10-16 agnoscit—nascente traditur etiam in B calestis AB 12 uegetatas B 13 spiritu] Christi B 14 est consummata B 16 na- scens B 17 schyta A 19 alt. et del. lAn 20 ęnam A praedicatur Gam . 21 euam A 24 de cain et abel in mg. A )

8
diuer-

sitatem ipsisque et nominibus et officiis mores et studia utriusque signantium. Cayn enim erat terram colens et Abel oues pascens. ex fructibus autem suis unusquisque mysterii deo munus exhibuit: sed inspiciuntur munera Abel, Cayn autem non uidentur. uerum et dies indiscretus sacrificii et locus est et deo omnia contuenti quomodo aut hoc in conspectu est aut illum extra conspectum? sed per hanc significantiam docetur dei conspectum placitarum rerum

esse indicium et, cum omnia subiecta ei sint, contuitionem tamen eius in ea adire, quae digna sunt. uerum nihil ante de moribus Cayn erat dictum, ut eius hostia displiceret. sed in his, quae consecuta sunt, dei prouidentia intellegitur sacrificia eius non recipientis, qui grassaturus esset in fratrem. futuri enim apud deum cognitio fides facti est;

nam, qui peremturus erat, tamquam iam peremisset, dei conspectione non dignus est. in cultura uero terrae significatio operum carnalium continetur et omnis fructus carnis in uitiis est, quae abhorrente deo conspectum a se eius apellunt. non respicitur ergo ad hostiam, quae ex operationibus terrae est. et solae in adipibus placent ouium primitiae, interni uidelicet fructus et ipsius conscientiae nostrae sacrificia delectant, quaeque in primitiis ouium placentia conspectum in se diuinae uoluntatis inuitant.

cum enim primitiae Christus sit, primogenitus creaturae, primogenitus ex mortuis, princeps etiam sacerdotum, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, ipse etiam ouis et secundum corpoream natiuitatem unus ex ouibus, sacrificium Abel iam sub sacramento ecclesiae probabile est, quae deinceps esset ex primitiis ouium sancti [*]( 2 cf. Gen. 4, 2—5 8 cf. I Cor. 15, 27 21 ] Cor. 15, 23. Col. 1,15. 1* 24 cf. Ioh. 1, 29 ) [*]( 2 significantium Lin 3 sui Aml 6 de forma illum n. Zingerle in Wiener Sludien XI (1889) 318 7 significationem Gam 8 iudicium A ci omnia subiecta sint (m1 del. ei el pos. ei s l. ante sint) A contuitionem Eng (c/. supra 5: contuenti et Hilar. in ps. 118 Kaph 2 el 3 p. 451 sq.: contuitionis, contuitio) constitutionem A Gam conspectionem Lin,qui reicilad locum infra 14: dei conspoctione non dignus 11 sacrificium Lin, sed u. supra 4: munera; rf. Julicher in Theol. Literaturzeitung XVII (1906) 632 12-14 futuri—dignus cst iradilur eliam in B 13 iam om. B 14 peremisset B perimisset AGam . dignus non B 16 abhorrentes A Gam, corr. Lin appellunt A )

9
corporis hostiam praebitura.

inuidct itaquc plucito displicens et contra dei edictum. ut quiesceret, admonentis probabilis ab improbabili interficitur. reus ad confessionis paenitentiam interrogatur, sed ad incrementum criminis negat; desperans resurrectionem sed se morte existimat, sed gemens et tremens ad iudicium ultionis septemplicis reseruatur et ab omni terra sanguinem fratris excipiente maledicitur.

interpretatio autem nominis Cayn \'risus\' est, Abel autem fletus\'.