Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Sed tuto spiritalibus spiritalia comparantes ita sentiemus maxime apostolum gesta magni in Adam atque Eua mysterii referre se iam ad Christum atque ecclesiam praedicantem. et haec quidem ita nos conuenit ab eo spiritaliter dicta existimare, ut non

minus ad praesentem doctrinam et ad eorum, quos monebat, institutionem sermo referendus sit. namque multiplicem misericordiam dei in ea, quae ad Corinthios prima est, in sanctificandis per coniugia fidelium infidelibus praedicans hic quoque per procreationem credentium tamen filiorum istiusmodi sanctificationem docuit largiendam, ut, quemadmodum unius fidelis societas prodesset per coniugium infideli, ita fidelium procreatio infidelibus subueniret.

Contuendum etiam illud est in Adae somno atque Euac corporatione occulti in Christo et in ecclesia mysterii sacramentum:

m eo enim corporeae resurrectionis fides et ratio continetur. namque in creatione mulieris non iam limus adprehenditur neque terra in formam describitur neque dei inspiratione in animam uiuentem materies inanimis commouetur, sed ossi caro adcrescit et carni per-