Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Ysahac et Iacob, illuminandos esse significat natura corporis nostri in speciem gloriae atque honoris absorta. cum autem rursum ad id, quod fuerat, manus insinuata reuocatur, id, quod in signo fuerat praeformatum, nondum esse docetur in tempore. cum uero signo tertio aqua ex fluuio sumpta et in terram fusa sit sanguis, sacramenti ratio miscetur his, siquidem qui per aquam abluti in cognitionem sint sanguinis transituri.

Magnum est in his, quae sub patriarchis gesta sunt, ita rerum effectum contineri, ut nihil sibi in his, quae postea in domino expleta sunt, nec loco nec tempore nec ratione dissideat. in eo enim abso-

lutae ueritatis speciem imitatio praemissa consequitur et tamquam imago eius formae, cuius est aemula, comparatur. gesta namque sibi ipsa quidem ueritas est — secundum enim corporales efficientias agebatur —, sed ipsa illa humanorum actuum ueritas diuinae erat operationis imitatio et hoc ad ueram spei nostrae ac fidei eruditionem ita fiebat, cum nihil in dei rebus repperiretur, quod non tamquam praemeditatum antea in ipsis hominum et aetatibus et [*]( 3 cf. Ex. 4, 2—4 7 cf. Matth. 10, 25 9 cf. 1 Tim. 1, 17 11 cf. Ex. 4, 6 sq. 12 cf. Matth. 8, 11 13 cf. I Cor. 15, 54 17 cf. Ex. 4, 9 ) [*]( 3 demutata rep. in mj. Am4 4 abolitus Pit uirgam ex uicem A tiirga Gam 7 eum Fed eo AGam 9 resuncctionis demutationem rep. tu my. Aml 12 accipit Lin 14 specieiA formam absorta u. elxam apud Hilar. in ps. 138, 19 p. 758, 6 et 139,11 p. 784, 16 rursum Lin sursum A Gam 15 re- . uocetur Gam 21 effectum Garn effectarum A 24 eius Gam cuius A, del. Lin 26 iila s. I. A )

25
moribus et effectibus cerneretur.

quamquam enim omni superiore sermone ostensum sit usque ad egressum populi ex Egypto Moysi gesta cum gestis aut in domino aut per dominum conuenire, tamen etiam nunc corporeae ueritati imitatio spiritalis adnectitur.