Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

resurrectionis demutationem deus saeculorum, id quod erat, agnitus est. cuius rei fidem sequens signum specie imitationis expleuit et spei satisfaciens et tempori. nam cum insinuata manus candorem niuis accepit, in sinu paterno quiescentes nos, id est Abrahae et

Ysahac et Iacob, illuminandos esse significat natura corporis nostri in speciem gloriae atque honoris absorta. cum autem rursum ad id, quod fuerat, manus insinuata reuocatur, id, quod in signo fuerat praeformatum, nondum esse docetur in tempore. cum uero signo tertio aqua ex fluuio sumpta et in terram fusa sit sanguis, sacramenti ratio miscetur his, siquidem qui per aquam abluti in cognitionem sint sanguinis transituri.

Magnum est in his, quae sub patriarchis gesta sunt, ita rerum effectum contineri, ut nihil sibi in his, quae postea in domino expleta sunt, nec loco nec tempore nec ratione dissideat. in eo enim abso-