Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Sequitur, quod obsopito Adam ex latere eius atque osse Eua gignitur. quo euigilato prophetia quoque talis consequitur: hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea haec uocabitur mulier, quia de uiro suo sumpta est, et erunt duo in carne una. hic nihil mihi laboris est; apostolus enim, cum huius ipsius prophetiae meminisset, ait:

hoc mysterium magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. sed Adae os tantum detractum legimus; et quomodo dicitur \'caro de carne mea\'? referri quidem ad praesentium gestorum fidem res ista poterit, ut, quia os, quod ex latere eius in muliebre corpus [*](lt cf. Onomast. sacra, ed. ile Lagarde2 2,17 13 cf. Phil. 3, 21 14 cf. I Cor. 15, 47 15 cf. Kom. 5,14 18 cf. Gen. 2, 21 sq. 20 Gen. 2, 23 sq. 24 Eph. 5, 32 ) [*]( 3 pr. in del. Gam 8 de adam in mg. A 9-14 Adam (enim)—apostolum traditur eliam in B 12 nuncupari AB spiritum] add. sanctum B 14 all. est del.Gam 15 quia Eng qui A Gam qui = quo Lin cuius Pit 21 quia. Gam qua A 22 ex A eritis Gam 24 ait Eng ita A Gam 28 ista] ita Gam Lut ut del. Lin )

5
per cum, qui omnia potest, deum carne uestitum sit, quia 08 ex carne detractum est et rursum carne indutum in corpus extiterit, ut os ex osse, ita etiam caro sit ex carne. sed dominus in euangeliis, cum repudio dando a Iudaeis temptatus esset, per se potius quam per Adam hoc ita dictum fuisse demonstrat dicens: non legistis, quia, qui fecit a b initio, masculum et feminam fecit ut dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et erunt duo in carne una? hoc enim post id, quod dictum est caro de carne mea. sequitur.