Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Iunge personas, compara effectus, gesta intuere, inuenies in praesentium imitatione consequentium ueritatem. sub Moysi enim sorore lex usque ad sacramentum ligni atque aquae Christum prosecuta est. in Pharaonis uero filia gentium forma est, quae.

quamuis secundum historiae fidem paruolum uiderit, tamen effectu ipso uirtutem prophetiae retinuit. lex enim ecclesiae tamquam Pharaonis filiae synagogam et nutriculam et matrem infantis exhibuit ac sic spiritalis ordo conseruatus in gestis est. ab hac enim lege id docente nutriri secundum carnem Christum conuenit, ab illa oportuit adoptari.

magnus factus Moyses detentos in seruitio fratres requirit. deinde dominantem et iniuriam uni eorum inferentem Aegyptium prosternit ac postea ab eo ipso, quem de Aegyptio erat ultus, arguitur. nonne Christus consummatae et perfectae aetatis cum esset, populum suum, qui secundum carnem ei fratres sunt. uisitat ? uenit enim ad oues perditas modus Israhel. nonne dominantem eorum diabolum prostrauit et uicit?

nemo enim uasa fortis diripiet, nisi prius fortem alligauerit. nonne ab his ipsis, quibus et de diabolo ultionem et de seruitio libertatem reddebat, arguitur ? ita consummationem in deo gratiae consequitur ea, quae in latore legis imitatio est.