Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

| ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ Rebecca duplicem habet figuram coniugii et partus et in coniugio ecclesiae typum praefert: camelos, id est gentes Christo subditas, potat; fidei auditum per inaures docet; armillas manuum ostendit boni operis ornatus; de nuptiis interrogata consociandorum Christo more respondet, ut ad uisum perueniat; de domo patris egreditur ostendens, quia, nisi renuntiauerit quis uitiis et concupiscentiis, Christi seruus esse non poterit; duas gentes duos populos signat. * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ [*](lLuc.19,10 2—6 cf. Gregor. M. hom. in euang. XXX13 7 cf. Ps. 112, 1—3 12 cf. Gcn. 24, 19 sqq. 13 cf. Hilar. in ps. 54, 5 17 cf. Luo. 14, 33 ) [*]( yua (quo llitlorp) gloriosus ecclcsiac auctor et (auctor et om. P) Hilarius (hy- laiius MN hylarius sic P) in libro utitur officiorum (MN Pez utitur in libro offieiorum P in libro officiorum utitur Hittorp): Sicut, inquiens, pater elc. pater iiunilia.s ille Wilmnrl ille om. M Pez ewangelio M 19 aduentum om. Htllorp lulnentu N anno (u s. o m2) N septinianarum (-narum n ras.)M hebdomadarum P spatium] FP Hittorp W ilmarl spacium N spacia(sp in ras.) MPtt ) [*](1 sibiJ sese coni. 11\'. C. liithop (Journ. o/ Theol. Sludies X [1909] 128) indicauit Eng incitauit MNP cdd. 3 quod N , sequendum quidue agen-. dum NP HittorpWHmart 4 sit] esset P intonuit P patricharum M 5 semini om.P Pez sequimini (qui exp.) M abracho M 6 ad ] ac Mercati (Journ. 01 Theol. Studies VIII [1907] 430) aduocationem N 7 discernercnt MF squos Hittorp Wilmnrt quo MNP Pez Mercati magestatis (i s. g) N \'lnon desinit exhortari P add. MNF: haec sunt quae apudgallos posituscx libro officiorum sancti hylarii non inutiliter mihi (michi M) corrasi 12—18 Rebecca— signat non hahetur mni in B 16 respondet Eng respondit B Wilmart 18 duas gentes ] sc. Chananaeos (Gen. 24, 3) et incolas Mesopotamiae (Gen. 24,10) duos populos] sc. Iudaeos el Christianos ) [*]( LXV. Hilarius pars 4. Feder. ) [*]( 2 )

18

DE JACOB.

∗ ∗ ∗ ∗ ∗ [*]( cod. A ) proprietatem nominis huius scriptura interpretante. et dixit Esau ad Iacob: da mihi gustare de coctura\'(rufa) hac, quia deficio.

propter hoc appellatum est nomen eius Edom. primitiua deinde sua ob cibum uendidit dicens: ecce ego morior, et quo mihi hos primatus? in primatibus autem haec apud ueteres erat dignitas,

ut domus paternae hereditatem primogenitus optineret fratribus, qui deinceps essent, ei subditis. ergo cum in corpore uiuentibus primitiuorum dignitas de uita sit, quam sub praefiguratione populi infidelis Esau ob carnalia desideria uendebat, non utique de praesenti primitiuorum honore desperat dicens: ecce ego morior, et quo mihi hos primatus ? — nam ante mortem primatus ille, qui hominum est, percipiebatur —, sed quia, formam populi in se gerens, primitiuus ipse per legem — prior enim hic populus in dei hereditatem fuerat electus — de spe resurrectionis et gloriae dei excidit, desideriis corporis occupatus suum honorem desperasse se proferebat, quem primogenitum conuenerat sperare post mortem.

Desperante itaque Esau de primitiis suis cetera et secundum facti fidem et secundum praefigurationis uirtutem geruntur.