Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Iam uero de fructu plantatae uineae ebrietas passionis est species. uineam enim ex Egypto transtulit et plantauit dominus, et rursum : uinea d omini Sabaoth domus Israhel est. ex operibus enim translati et plantati populi sui passionis est causa. quam Noe ebrietatem si forte quis non pertinere [se] ad speciem dominicae mortis existimabit, de consequentibus arguetur, quamquam potatus in euangeliis calix mortem passionis ostendat.

tres autem filii cum essent, nuditas patris ridetur ab uno et rursum contegitur a duobus; sed cum duo unianimiter texerint, maledicto tertio in duobus tamen operis unius diuersa benedictio est. sub [*]( 3 ) \t his autem tribus filiis uniuersitas hominum monstratur, id est sub lege uiuentium et sub gratia iustificatorum et gentium. ex quibus [*](cod. B ) gentes mortem | domini et nudum dei corpus irridunt, in duobus autem contegentibus nuditatem lex et gratia continetur.