Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

et quia nullus de eo sensus est poenae, in se et uulnera et liuorem iniuriae et caedis excepit. instinctu etiam prophetico est locutus; nam et tum princeps sacerdotum nesciens prophetauit, sicut in euangeliis scriptum est: unus autem ex his Cayphas nomine, cum esset summus sacerdos anni illius, dixit eis: uos nescitis nihil nec percipitis, quia expedit nobis, ut unus homo moriatur pro plebe et non uniuersa gens pereat. hoc autem a se non dixit, sed cum esset summus sacerdos anni illius, prophetauit. concurrunt ergo omnia sibi personis, rebus, effectu et gestorum fides speciem complectitur futurorum.

numerus quoque in Cayn et Lamech poenae non sine aliqua significatione perscribitur. cum enim secundum prophetas septemplex poena in iniustos sit constituta, Petrus, super quem ecclesiam tamquam uiuo [*]( 19 Ioh. 11,49—51 30 cf. Matth. 16,18. Origen. in Exod. homil. V 4 ) [*]( 3 tanto om. Gam munc A maiore poena Lin merore pena A moerore poenacCiam 4 uindicanda Lin uincenda A Gam ulciscenda Eng; cf. Gen. 4, 24: uindicatum est 5 libor A 8 caym A commissam ea se A 11—16 principis—gloriatur traditur etiam in B 11 princeps AB 13 sacerdotum Fed sacerdotisABGam idem dominus om. B 15 sibi et] scilicet Lin cedere B 16 pene d 17 liborem A 24 a s. l. Am2 26 effectuGom adfectu A 28 penc A 30 ccclesia-aedificabatur Pit )

12
fundamento (dominus) aedificabat, an peccanti in se secundum legem septies sit remissurus, interrogat; cui dominus, ut septuagies septies indulgeret, respondit per hanc significantiam docens ipsam illis, qui credituri essent,; passionis suae poenam remittendam, cum, in quantum uindicta eius multiplicata esset. in tantum rursum ucnia abundaret.

Seth deinde nascitur et in perempti Abel locum semen in eo aliud excitatur Eua ita dicente: excitauit mihi deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

interpretatio autem Seth nominis est \'fundamentum fidei, et cum Abel iustus et cum in locum iusti Seth genitus sit, reseruata semper a deo sanctorum generatio et per successiones renouata intellegitur fidelibus in Petro fundamentis fidem ecclesia sustentatura.

DE NOE.