Spuria

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Post quam uocem, filia, laetus exsurgo et secretum habens hanc ad te epistolam feci, rogans te per multas lacrimas meas, ut te huic uesti et margaritae reserues neque miserum senem tali damno tuo facias, si hanc uestem et hanc margaritam non habueris. testor autem tibi, filia, deum caeli et terrae, quia nihil hac margarita atque hac ueste pretiosius est et tui iuris est, ut hanc habeas.

tu modo, quando tibi uestis alia offeratur uel infecta uel serica uel deaurata, dicito ei, qui tibi offert: \'ego uestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere, si hanc habuero. sufficit mihi lana ouis meae, sufficit mihi color, quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus. ceterum uestem illam desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi\'. [*]( 11 cf. Hilar. dc syn. 91 17 cf. Tertull. de cultu feminarum II 10 ) [*]( 1 aeterna H, add. est Ημ ego] et Μμ alt, hanc om.F 2 meam om. Μμ 3 ue∗lit Am2 uellet Am1D mca (tua s. l. Om1Wm2)OW uestιΦ 4 meae] add. uisibusH dignaD faciat DHCou fecit C faciat dignam H uestis D siricas D insectas JNO 5 si] praem, et H omnem om.GΜμalteram margaritam FGΜμ odit Φ 6 hanc H quam ΦΗ me] s. !. A, om. Φ a me H 7 filie DΦ laetatus F letatus D surgo H et] add. ut II secretum] add. hoc Cou habens (s in ras.) A habeas H 8 epistola D. epistolam ad te JL \' all. te om. ΕΦ 9 te] tibi D huic m ras. A huius uestis Φ huius uestes et margaritas D serues Φ neque] namque E0 misero H scniH semen Μμ tale damnum all 10 tuo] tuum AmlH tuo te Μμ pati Am2BC,om.G facies Φ afficias G alt. hanc om. F 11 autem om. F nihil] add. est H hac margarita atque om. F hac ueste atque hac margarita 0 hac margarita rep., sed poslea eras. A 12 atque om. a tuis uiris Φ 13 quando] si (s. l. Am1) a si quando IlCou cum M uestis tibi 0 offertur EFM offeretur ΦG affertur μΔ afferatur Cou insecta JON uel serica uel infecta Cou tert. uel] et H 14 qui] quia Φ affert Μμ 15 all. quam] ille a 16 habuero hanc L hac 0 17 quam 0 18 tulit M/i sumptuosus Μμ 19 adsumi CΦ )

243
at uero, si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo aut digito coaptanda, dices ita: \'non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae; expecto illam pulcherrimam et pretiosissimam et utilissimam — credo patri meo, quia et ille ei, qui spopondit sibi, credidit —, propter quam mihi significauit se etiam mori uelle. hanc exspecto, hanc desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem\'.