Oratio Synodi Sardicensis ad Constantium Imperatorem

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Intellegit singularis et ammirabilis sapientia tua non decere, non oportere cogi et conpelli inuitos et repugnantes, ut se his subiciant et addicant ui oppressi, qui non cessant adulterinae doctrinae corrupta semina aspargere. iccirco laboratis et salutaribus consiliis rem publicam regitis, excubatis etiam et uigilatis, ut omnes, quibus imperatis, dulcissima libertate potiantur. non alia ratione, quae turbata sunt, componi, quae diuulsa sunt, coherceri possint, nisi

unusquisque nulla seruitutis necessitate astrictus integrum habeat uiuendi arbitrium. certe uox exclamantium a tua mansuetudine exaudiri debet: \'catholicus sum, nolo esse hereticus; Christianus sum, non Arrianus; et melius est mihi in hoc saeculo mori, quam alicuius priuati potentia dominante castam ueritatis uirginitatem corrumpere\'. aequumque debet uideri sanctitati tuae, gloriosissime Auguste, ut, qui timent dominum deum et diuinum iudicium, non polluantur aut contaminentur exsecrandis blasphemiis, sed habeant potestatem, ut eos sequantur episcopos et praepositos, qui et inuiolata conseruant foedera caritatis et cupiunt perpetuam et sinceram habere pacem. nec fieri potest nec ratio patitur, ut repugnantia congruant, dissimilia conglutinentur, uera et falsa misceantur.

lux et tenebrae confundantur, dies quoque et nox habeant aliquam coniunctionem. si igitur, quod sine dubitatione et speramus et credimus, haec permouent non insitam, sed ingenitam tuam [*]( 5 cf. ep. syn. Sardicensis encycl. 7 (supra p. 119, 4 sq.); ep. synodi eiusdem ad Iulium 4 (supra p. 129, 9 sq.) 8-11 cf. ep. synodi Sardicensis ad ecclesiam Alexandrinam apud Athanas. 1. c. 39 22 cf. ep. synodi Sardicensis encycl. 8 (supra p. 125, 3) ) [*]( 1 innocenter BCml afflictionibus GM 3 intellit (\' a. c. m2 5 abdicant G adultcrae Ba.c.m2 6 corrupte Ma.c. aspergere Cm2Em1GLMO asspergere IV spargere JEm2 idcirco CJEMOW 7 regitis] add. et (postea del. E) ELW escubatis B, C a. c. m2 excubabis O et om. B, s.l.Cm2 iugulatis (alt. u mut. in a) M 9 diuulsa] diuersa ELW eoerceri Bm? L cohaerere Bml cohę∗cere (-ri m2) C possunt C p. c. m2, GπΘ 10 astrictus (ctus in- ras.) 0 12 decet Δ 13 non] nolo esse JEm2 et exp. B est om. Cou 14 priuari Ea. c. m2, L 16 di et unum Ba.c.m2 19 conserbant B caritatis] ciuitatis 0 sincer Ca. c. m2 21 comisceantur (co del.) E 22 habet (n s.l.m2) B 24 pmonent M non om. J )

183
bonitatem, praecipe, ut non studium, non gratiam, non fauorem locorum rectores grauissimis hereticis praestent. permittat lenitas tua populis, quos uoluerint, quos putauerint, quos delegerint, audiant docentes et diuina mysteriorum sollemnia concelebrent, pro incolumitate et beatitudine tua offerant preces.