Oratio Synodi Sardicensis ad Constantium Imperatorem

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Intellegit singularis et ammirabilis sapientia tua non decere, non oportere cogi et conpelli inuitos et repugnantes, ut se his subiciant et addicant ui oppressi, qui non cessant adulterinae doctrinae corrupta semina aspargere. iccirco laboratis et salutaribus consiliis rem publicam regitis, excubatis etiam et uigilatis, ut omnes, quibus imperatis, dulcissima libertate potiantur. non alia ratione, quae turbata sunt, componi, quae diuulsa sunt, coherceri possint, nisi

unusquisque nulla seruitutis necessitate astrictus integrum habeat uiuendi arbitrium. certe uox exclamantium a tua mansuetudine exaudiri debet: \'catholicus sum, nolo esse hereticus; Christianus sum, non Arrianus; et melius est mihi in hoc saeculo mori, quam alicuius priuati potentia dominante castam ueritatis uirginitatem corrumpere\'. aequumque debet uideri sanctitati tuae, gloriosissime Auguste, ut, qui timent dominum deum et diuinum iudicium, non polluantur aut contaminentur exsecrandis blasphemiis, sed habeant potestatem, ut eos sequantur episcopos et praepositos, qui et inuiolata conseruant foedera caritatis et cupiunt perpetuam et sinceram habere pacem. nec fieri potest nec ratio patitur, ut repugnantia congruant, dissimilia conglutinentur, uera et falsa misceantur.