Liber ad Constantium Imperatorem

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

In quantum ego nunc beatae religiosaeque unigeniti uirum te, domine Constanti imperator, ammiror, fidem tantum secundum ea, quae scripta sunt, desiderantem — et merito plane ad illa ipsa unigeniti dei eloquia festinas, ut imperatoriae sollicitudinis capax pectus etiam diuinorum dictorum conscientia plenum sit; hoc qui repudiat, antichristus est et, qui simulat, anathema est —, sed unum hoc ego per hanc dignationis tuae sinceram audientiam rogo, ut praesente synodo, quae nunc de fide litigat, pauca me de scripturis euangelicis digneris audire et loquar tecum uerbis domini mei Iesu Christi, cuius uel exsul sum uel sacerdos. habent enim uasa testea non ignobiles thesauros et infirmiora corporum magis reuerenda sunt et apud nos modo deum indocti piscatores loquuti sunt. super humilem et trementem uerba sua secundum prophetam deus respicit.

fidem, imperator, quaeris: audi eam, non de nouis eartulis, sed de dt\'i libris. scito eam posse etiam in occidente donari, unde uenientes in regno dei cum Abraham et Isaac et Iacob recumbent. memento eam non in quaestione philosophiae esse, sed in euangelii doctrina. non tam mihi autem rogo audientiam, quam tibi atque ecclesiis dei. ego enim penes me habeo fidem, exteriore non egeo: quod accepi, teneo nec demuto, quod dei est. [*]( 10 cf. II Cor.4,7 13 cf.Esai.66,2 15 cf. Matth.8,11 20 rf. A poc, 3. 11 ) [*]( 1 In quantum = quantumlibet uirum MO uerum γJEGLW uere 0 2 tantum Cou tantam A tantam fidem π 3 parentheseos initium mdicauit Eug desiderantem. et CGn Bad Era Gil desiderantem et B desiderantem: et LypCou ipsa illa Lml 4 festinas] JEm2 featinans γ Em1GLMOWΔ quia festinans Cou 5 pectus] add. id Bm2 G antechristus B parentheseos linem indicauil Eng est. sed 6 unum] num Ba.c.m5 8 synodo (h s. n m4) B qui B,C a.c.m3 9 lesu om. B 10 habet C a.c.m3 habent enimj habentem (enim add. m4) B 11 ignohile MO 12 et-sunt rep., sed postea del, B aput Ba.c.m2 loquti Cml allocuti Cm3G 13dnsn deus respicit secundum prophetam MO 14 audi eamj audiam Ba.c.m? de s.l.Cm3 15 cito γJLW eam (ā in ras. E) posse etiam JEMO et posse etiam yGLW et posse eam Cou 16 ysac Ca.c.m3 ysaac Gπ 17 in quaestionem B, Ca.r. quaestionem Cou phylosophio JEGLW philosophi MO in euangelii doctrinam B, Ca.r. euangelii doctrinam Cou 18 tam] tn G autem] om. MO, hanc G p,c.m2 19 paenes B exteriorem B,Ca.r. exterior MO non nego (e s. g m4) B )

204