Hymni

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

  1. Terret coetus angelorum laetus ista praedicans;
  2. terret Christum terris natum nuntians pastoribus,
  3. magnum populis hinc futurum desperatis gaudium.
  4. Errat partes in diuersas tantis rebus anxius;
  5. quaerit audax, ecquis hic sit tali dignus nuntio,
  6. nihil ultra, quam commune est, terris ortum contuens.
  7. Cernit tamen is, quod Iohannes in desertis praedicet
  8. aquis mersans in Ιο̢Iordanis cunctis poenitentiam,
  9. quam sequatur confessorum criminum remissio.
  10. Inter turbas, quae frequentes mergebantur, accipit
  11. uocem e caelo praedicantem: meus est hic filius;
  12. hunc audite! hic dilectus, in quo mihi complacet.
  13. [*]( 4 ef. Hilar. in Mattli. 3, 3 11 cf. Luc. 2, 14 14 cf. Luc. 2, 10 16 sqq. cf. Hilar. in Matth. 3, 1. 4, 14 23 cf. II Petr. 1, 17. Matth. 17, 5. 3, 17. Luc. 9, 35 )[*]( 6 ad salutem nil Mey nichil (nil Dre) ad salutem AGam DreMas restare Brandes (Rhein. Mus. LXIV89) Mey prestare AGam Dre Mas spem humanam Dre; e/. Hilar. in Matth. 16, 5: nihil spei tribuit ad salutem 7 sani? A 8 strupris .4 9 ignorare Am1 gentibus] praem. a Gam 17 e/. u. 29 ecquis Mey et quis AUamDre Mas est terris, ortum susp. Eng 19 is, quod susp. Mey his quod A his (sc, descitis) quod GamDreMas 21 confessorum sensu passiun; cf, Hi/ar, ir. ps. 76, 6 p. 273: confessorum peccatorum et in ps. 58,4 p. 183: confessi peccati 22 frequenter Gam Dre 24 hanc (u s.l.m2)A hic] hinc A )
    216
  14. Cernit hominem, cernit corpus, quod Adae perlexerat;
  15. nihil ultra uox honoris afferebat desuper;
  16. scit terrenam subiacere mortis legi originem.
  17. Ad temptandum multas artes priscae fraudis commouet;
  18. quaerit audax tempus, quod sit∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗
  19. ∗∗∗∗ ∗∗∗∗ ∗∗∗∗∗ ∗∗ ∗ ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗
  20. ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗