Hymni
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
- Istis uera patet dei
- uirtus: cum dederit omnia, non tamen
- ipsis, quae dederit, caret
- cuncta, quae sua sunt, cum dederit, habens.
- Kara progenies dei,
- connatum cui sit omne decus patris!
- nil natae eguit dari,
- sed natum simul est, quicquid erat dei. [*]( 24 cf. Hilar. de trin. II 22. III 4 30 cf. ib. III 3. IV 8. IX 31. X 19. XI4 32 cf. ib. II 8. VI 12 cf. ib. XI 5 36 cf. ib. III 4. VI 12 38 cf. ib. V 11 39 cf. ib. II 25 )[*]( 20 cf.u. 28. 31. 50 lege genitust; est genitus uel genitus\'t Mey 24 profectus fuerit primogenitus Gam dei] AGamDreilas deus Mey 26uerum: ut Mey uerum, ut Gam uerum ut Dre 28 unigenitum Gam Dre, sed cf. u. 44 29 bonus ipsum Mas bonus, ipsum GamDre bonus, ipsum (= se) quod deus [est] extra Mey, qui reicit ad u. 50 30 lege deust 31 in om. Gam 38 connatum Mey cognatum AGamDreMas; cf. intra hymn. 11 28 et de trin. V 11: natura auctoris in filii natiuitate connascitur 39 natae (sc. progeniei) Mas Mey nate A nato Gam naturae Dre )
- Lumen fulsit a lumine
- deusque uerus substitit ex deo
- uero, non aliud habens
- ortus unigena, quam innascibilis pater.
- Mirum hoc opus est dei,
- aeternus ut incorruptibilis deus,
- ortu qui careat, quia
- sit sempiterna uirtus, quod est deus,
211