Hymni

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

  1. Extra quam capere potest
  2. mens humana, manet filius in patre;
  3. rursum, quem penes sit pater,
  4. dignus, qui genitus est filius in deum.
  5. Felix, qui potuit fide
  6. res tantas penitus credulus assequi,
  7. ut incorporeo ex deo
  8. perfectus fuerit progenitus dei.
  9. Grande loquimur et deum
  10. uerum: ut genitor, quicquid inest sibi, .
  11. aeternae decus gloriae
  12. totum in unigenam ediderit deum,
  13. Hinc unus merito bonus
  14. ipsum, quod deus est, extra inuidiam sui
  15. gigni uellet in alterum
  16. transformans se, ut est, uiuam in imaginem.
  17. Istis uera patet dei
  18. uirtus: cum dederit omnia, non tamen
  19. ipsis, quae dederit, caret
  20. cuncta, quae sua sunt, cum dederit, habens.